- CARPENTUM
- CARPENTUMvehiculi fuit genus, a iunctis mulabus trahi solitum, quô Romae olim Matronae vehebantur: Id quale esset, indicant nummi veteres, signati nomine et imaginibus Iuliae et Agrippinae Augustarum: Ita enim alter inscriptus est, SPOR. MEMORIAE AGRIPPINAE: alter hot lemma habet, S. P. O. R. IULIAE AUGUST. At quia Carpentum ab his, velut etiam a Magistratibus, teste Fl. Vopiscô in Aureliano, c. 1. et Pollione in Claudio, c. 14. usu coeprum est inde factum, ut Matronae ad basternas se reciperent; de quibus dictum supra. Vide Laur. Pignorium. Comm. de Servis. Hinc Carpentarius, cognomen Militis cuiusdam, qpud Guil. Tyrium de Bello sacr. sic dicti, quod multum fartum ex hostibus faceret, et lignatii fabri more, qua caedendo, qua obtruncando, quidquid in manus veniret, multum ferrô uteretur. Apud Lamprid. in Alexandro Seu. c. 52. militis, qui artifex Carpentarius erat, mentio est: Idem quum quandam aniculam affectam iniuriis a milite audisset, exautoratum eum militiâ servum ei dedit, quod artifex carpentatius esset, ut eam pasceret. Ubi Carpentarii vox non ita stricte accipienda, ut de solo confectore atque artifice carpentorum, quae ita proprie appellabantur, capiatur: nam carpenta tunc omnia vehicula vocabant. Carpentum boum, carpentum mulare, apud Historiae Aug. Scriptores, in vita Heligabali, c. 4. et Carpentum Iudiciale, apud Vopisc. cit. loc. Sic etiam carpenta camelorum dicta de sagmis et clitellis camelorum; hinc Carpentarius, Graece σαγματοποιὸς, l. 1. Cod. de excus. artif. Carpenta redarum Cod. Theodos. de cursu publ. l. 30. Unde Carpentarius infra pro redario, qui carpenta redarum fabricat et Carpentarius Vehicularius, qui carpenta vehiculorum: cuiusmodi Carpentarii iuxta Fabros lignarios, structores, ferrarios, inter Artifices, qui exercitum sequebantur et in singulis legionibus erant sub Praefecto fabrorum, nominat Vegetius, l. 2. c. 11. Hodie vero Gallis Carpentarius est, quem Veteres Fabrum lignatium vocârunt: cum contra Vegetius Carpentarios, h. e. qui carpenta, i. e. vehicula militaria, portandis militum impedimentis aut etiam militum aegrotis vehendis, conficiebant, a Fabris lignariis, aperte distinguat. Dictum autem Carpentum est, a carpendis et scindendis lignis, e quibus conficiebatur: eratque antiquitus honoratiorum vehiculum (carrum pompaticum hinc Isidoro dictum) honestissimumque post pilentum, Livius an. Urb. Cond. 359. Honorem ob eam munificentiam ferunt matronis habitum; ut pilentô ad sacra ludosque, carpentis festô profestôque uterentur: de Magistratuum carpentis, crebro in Codice. Matronarum carpentis postea basternae successisse videntur, uti diximus, quarum frequens apud Scriptores mentio. Ad huiusmodi autem vehicula non equi solum aut mulae, sed et boves iungi consuevêre, uti ex Augustino, de Civ. Dei, l. 22. c. 8. docet Salmas. ad Lamprid. in Antonino Heliogabalo, loc. cit. Vide quoque Iac. Gothofredum ad l. unic. Cod. Theodos. deHonorator. Vehic. Car. du Fresne, quem militem supra diximus ex Sale masio, Carpentarii cognomine fuisse insignitum, docet fuisse Wilhelmum Meledunensem Vicecomitem, qui primae Francorum expeditioni Hierosolymitanae interfuit, ex Guiberto, Gestorum Dei l. 4. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.